DIOGENES

DIOGENES
I.
DIOGENES
Antonius, vide Antonius.
II.
DIOGENES
Apolloniates, Anaximenis auditor, fil. Apollothemidis. Physicarum rerum notitiâ oelebris, Rhetor et Philosophus insignis. Tempore Anaxagorae viguit, ab invidis, in pericuum mortis, Athenis adductus, Demetr. in Ayol. Socr. Aerem elementum esse, quo condensato vel rarefacto mundi infiniti fiantvacumm esse infinitum, ex nihilo nihil fieri, nihil in nihilum erfolvi, terram in medio mundi consistere, immobilitatem suam a calore circumfuso, spissitudinem vero et soliditatem a frigore habere, asseruit. Diog. Laert. in eius vita l. 9. in Cynic. l. 6. Clemens 1. poedag. et. 1. Strom. Suid.
III.
DIOGENES
Babylonius, quoa haud procul degebat, Stoicus Philosophus, Chrysippi discipulus praeceptor Antipatri. Cic. in de officiis. Seleuciâ oriundus, P. Scipione et M. Marcello Coss. tempore Punici belli sec. cum Carneade Academico et Critolao Peripatetico, ab Atheniensibus Romam missus. De Nobilitate scripsit, Athen. l. 4. Porro Cic. in Lucul. l. 6. de fin. l. 4. Tusc. et. l. 1. de Nat. Deor A. Gell. l. 7. c. 14. Macrob. Sat l. 1. c. 5. Seneca, de Ira , l. 3. c. 38. Diog. Laertius, in Diogene Cyn. Quintilian. l. 1. c. 1.
IV.
DIOGENES
Cyzicenus, vel Diogenianus, Grammaticus. Vide
ibi. Reliquit 7. libros de patriae suae insulis, teste Steph. in Βέσβικος. Vide Voss. de Hist. Gr. l. 2. c. 13. p. 221. et l. 3. p. 356. ubi hunc cum Diogeneto vel Diogene Suidae, qui librum de Patria sua composuit eundem facit. Item alius Tragicus Poeta.
V.
DIOGENES
Laertius, sive, ut Tzetzes vocat, Diogenianus, Epicureus, cuius decem libros habemus de vitis Philosophorum. Parum idonee de eo iudicat Barthol. Keckermann. vir carteroquin eruditus, sed novellorum scriptorum, quam antiquitatis studiosior, uti notat Voss. Ait ille libro suo de Historia, scripsisie Laertium languide et frigide, saepe tamen non inutiliter. Quae profecto frigida laus est operis utilissimi, et auro contra non cari. Quippe ex quo discere sit, cum alia tam multa ad historiam temporum pertinentia, tum praeclara tot vett. apophthegmata; quorum Keckermann. malo sane exemplo, Erasmum laudare mavult auctorem, quam Plutarch. Laert. et similes. Quin, quod caput est; discrepantes ex eodem Laertio sectarum sententias discimus. Multa ex hoc opere suis doctrinae variae eclogis inseruerat Sopater, teste Phot. Tmem. 161. Atque hinc liquet vixisse Diogenem ante tempora Constantini Mag. a quo Soparer iste Apamensis, sive potius Alexandrinus, interfectus fuit ut Suid. narrat in Α᾿λέξανδρος. At Iunior omnino est Traiano. Siquidem in Speusippi, atque item Anaxagorae vita, Plutarch. meminit, qui Traiani, atque etiam Hadriani tempore floruit. Praeterea in Timone, mentionem facit decom librorum Sexti Empirici, item Saturnini, qui Sextum audivit. Nempe vixit sub Antonino Pio, vel paulo post, quemadmodum ostendit Voss. de Nat. et Const. Rhetorices c. 9. Hoc opus a Laertio scriptum fuisse ad feminam, recte tradit Lud. Vives l. 5. de trad. disciplinis, quae Atria forte, Imperatoribus grata, cuius meminit Gal. de Theriac. Antiquissimus eorum, qui huius scriptoris meminêrunt, est Steph. in Χολλίδαι, Ε᾿νεσοὶ et Δρϋίδαι. Reliquit quoque epigrammata omni genere metrorum: Unde hoc opus πάμμετρον inscripsit; multaque de Philosophis epigrammata inde adducit, et Ε᾿πιγραμματογράφον ex eo vocat Tzetzes Chil. 3. c. 61. Voss. de Hist. Gr. l. 2. c. 13. Nic. Lloyd.
VI.
DIOGENES
Sicyonius, qui Peloponnesiaca scripsit. Vide Voss. de Hist. Gr. p. 356.
VII.
DIOGENES
Sinopensis, Icesii fil. Philosophus Cynicus celeberrimus, Antisthenis Discipulus, ἡμερόβιος, h. e. in diem vivens, vulgo appellatus, quod, omni abiectâ sollicitudine, cibum suum in singulos dies emendicaret. Habitavit in portarum vestibulis, et porticibus civitatum, cumqueve se contorqueret in dolio, volubilem se habere domum iocabatur, et se cum temporibus immutantem. Hieme enim os dolii vertebat in Merid. aestate ad Septentr. et ubicumque sol se inchnaret, Diogenis praetorium vertebatur. Obiit ferme nonagenarius, mortique vicinus iussit cadaver suum inhumatum abici; quarentibusque amicis, volucribusne et feris corpus suum dilaniandum veller relinqui: Minime, inquit; sed bacillum apud me, quo illas abigam, ponitote. Irridens nimirum amicorum praeposteram curam, qui tantopere de humatione cadaveris, omnis sensus expertis erant foliciti: quasi magnum quiddam interesser, a ferisne, an a vermibus absumeretur. Cum in patria adhuc esser, Pythiam consuluit, quonam modo poslet excellere, respondet: Si nummos adulteraret. Quo ille facto patriâ pulsus; Athenas venit: iam senex a Scytalo piratâ captus; venundatusqueve Xeniali Corinthio est, qui cum manu misit, eiqueve liberos suos ad erudiendum tradidit; apud quem Diogenes vivere voluit, cum poslet ab amicis redimi. De eo scribitur, quod cum Antisthenes nullum discipulorum reciperer et perseverantem Diogenem removere non posser, novissime clavâ minatus sit, nisi abiret; cui ille subiecisse dicitur caput, atque dixisse, Nullus tam durus baculus erit, qui me a tuo possit obsequi separare. Ferunt cum in suburbio quodam Corinthi degeret, accedentem Alexandrum rogasse, ne sibi apricanti a Sole obstaret. Plutarch. in Apophth. Iuven. l. v. Sat. XIV. v. 31. et seqq.
Sensit Alexander, testa cum vidit in illa
Magnum habitatorem, quanto felicior hic, qui.
Nil cuperet, quam qui totum sibi posceret orbem.
Patriâ Sinopensis fuit, ut dictum, teste Suidâ. Ovid. de Ponto, l. 1. v. 299.
Non doluit patriâ Cynicus procul esse Sinopeus.
Morali Philosophiae unice deditus, risit Grammaticos, Musicos, Oratores, Avaros, De ingeniose dictis eius videatur Diog. Laert. in eius vita l. 6. Obiit, vel bilis exundatione, quam bovini pedis crudi esu sibi contraxerat, vel morsu canis. Alii sponte retento spiritu exanimatum dicunt. Aet. An. 80. Nic. Lloydius. Vide Plutarch. in Alex. l. 8. Simp. qu. 1. etc. Basil. l. de leg. Gentil. libr. Hieron. l. 2. c. Iovin. c. 9. Valer. Max. l. 4. c. 3. ex. 19. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Diogenes — (Διογένης) is a Greek name shared by several important historical figures: Diogenes of Sinope (412–323 BC), better known as Diogenes the Cynic or simply Diogenes, philosopher Diogenes of Apollonia or Diogenes Apolloniates (c. 460 BC), philosopher …   Wikipedia

  • Diogenes — (griechisch: Διογένης) war der Name diverser Persönlichkeiten des antiken Griechenlands, insbesondere von Philosophen: Diogenes von Apollonia (um 500 v. Chr.), Philosoph in Athen, Vertreter der monistischen Lehre, nach der die Luft… …   Deutsch Wikipedia

  • Diógenes — Saltar a navegación, búsqueda Puede referirse a: Diógenes de Apolonia, el Físico , filósofo griego, siglo V a.C. Diógenes de Babilonia, estoico del Periodo helenístico Diógenes de Oinoanda, filósofo griego epicúreo, siglo II Diógenes de Sinope… …   Wikipedia Español

  • Diogenes — Di*og e*nes, n. A Greek Cynic philosopher (412? 323 B. C.) who lived much in Athens and was distinguished for contempt of the common aims and conditions of life, and for sharp, caustic sayings. [1913 Webster] {Diogenes crab} (Zo[ o]l.), a species …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Diogenes — Diogenes, von Synope, 414 vor Christus geboren, der merkwürdige Philosoph, der die Enthaltsamkeit so weit trieb, daß er in einem Fasse wohnte und aus der Hand trank, der Mann, der von dem großen Alexander, als dieser gekommen war, ihn zu sehen,… …   Damen Conversations Lexikon

  • Diogĕnes [1] — Diogĕnes (gr., d.i. der von Zeus Gezeugte), bei Homer Beiname von Königen, später gewöhnlicher Name. I. Byzantinischer Kaiser: 1) so v.w. Romanus. II. Philosophen u. Dichter: 2) D. Apolloniates od. der Physiker, aus Apollonia in Kreta, ionischer… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Diogĕnes [2] — Diogĕnes (Pagurus Bernhardus), Krebsart aus der Familie der Eremitenkrebse …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Diógenes — Diógenes, 1) D. von Apollonia auf Kreta, auch D. von Smyrna genannt, ionischer Philosoph um 450 v. Chr., sah, wie vor ihm Anaximenes, die atmosphärische Luft als das Urwesen an, aus dem mittels Verdünnung und Verdichtung alles Einzelne entstanden …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Diogenes — Diogĕnes von Laërte in Cilicien, im 3. Jahrh. n. Chr., verfaßte das für die Geschichte der Philosophie bedeutende Werk »Über Leben, Ansichten und Aussprüche der berühmten Philosophen« in 10 Büchern, hg. von Hübner (1828 33) und Cobet (1850);… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Diogenes [2] — Diogĕnes von Sinōpe, zynischer Philosoph, geb. 404 v. Chr., lebte in Korinth und Athen, gest. 323; suchte die Lehre, daß Bedürfnislosigkeit das höchste Gut sei, durch seine Lebensweise zu erhärten; Gegenstand zahlreicher Anekdoten (Wohnen in… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Diogenes [1] — Diogenes, von Apollonia auf Kreta, im 5. Jahrh. vor Chr., Philosoph aus der jonischen Schule, erklärte die Luft als Urstoff aller Dinge …   Herders Conversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”